Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(2) Memini te saepiuscule mentionem facere in litteris tuis cuiusdam bibliopolae
Salisburgensis ultro sese offerentis ad omnis generis libros monasterio nostro
transmittendos, siquos reverendissimo[ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. placeret conducere. (3) Convenies igitur
eundem ac tam abbatis nomine quam meo sollicitabis librorum suorum, quos venales
habet, catalogum ad nos dirigere non gravetur apposita cuius libro pretii taxa; quod
ubi praestitum fuerit, operae suae bibliopolam fortasse non paenitebit, siquidem
reverendissimo nostro animus est recentiorum opera, quibus hactenus eramus
destituti, quam plurima comparare. (4) Speciatim vero inquires ac proxima posta mihi
significabis, num is in suo cartophylacio habeat Disquisitiones Monasticas Benedicti
Haeffteni[ERROR: no reftable :]
Disquisitiones ... Haeffteni] Gemeint ist Haeften, Benedictus van: S.
Benedictus illustratus sive disquisitionum monasticarum libri XII,
Antwerpen 1644. et Hortum Crusianum reverendi patris
Romani Hay,[ERROR: no reftable :]
Hortum ... Hay] Gemeint ist Hay, Romanus: Aula ecclesiastica de
beneficiis ecclesiasticis, praesertim regularibus ... et Hortus
Crusianus Joannis Crusii ... eclipsi, sive deliquio astri inextincti,
speculi loco oppositus, Frankfurt 1648. -- F79v -- quove
liber uterque pretio veneat; optaremus nam hosce prae aliis quam primum ad manus
habere. (5) Interim, dum responsum exspecto, salvere te iubeo ac laetum tibi
apprecor Alleluia.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|