Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Capitulum generale, quod ordo noster in matre Cistercio proxime est habiturus, reverendissimo meo[ERROR: no reftable :] reverendissimo meo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. multa facessit negotia, cui ille an personaliter adfuturus sit, vehementer dubito veritus, ne a serenissimo archiduce nostro[ERROR: no reftable :] serenissimo ... nostro] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. facultatem non obtineat ad tantum tempus patria excedendi. (2) Interim quia idem reverendissimus opera reverendae admodum pietatis suae nunc vel maxime indiget, de eius iussu eandem pietatem vestram hisce peramanter ad nos evoco,[ERROR: no reftable :] ad nos evoco] Vgl. Primisser cap. 41 § 28 et quia generale instabat capitulum, Benedictum Staubium, congregationis secretarium, Salemio accivit iamque iter ad universalem hunc Cisterciensem consessum decreverat, cum archidux Ferdinandus eum inde prohibuit datis ad patres conscriptos litteris, queis Bernardum tamquam principale comitatus Tirolensis membrum negotiis patriae necessarium IV Kalendas Aprilis excusabat. ut si ullo modo possibile fuerit, confestim ab harum receptione itineri se dare et montes nostros adhuc semel subire non gravetur, quam nisi forte (quod metuere nolim) corporis invaletudo praepedierit, reverendissimus meus certo exspectat. (3) Scio equidem reverendae admodum pietati vestrae minus commodum fore his feriis sacratioribus itinerari, quando eius opem et praesentiam sacrae vestales pro confessionis tribunali praecipue deposcerent, quia tamen negotia ordinis ob capitulum imminens admodum urgent, crediderim reverendissimum Salemitanum[ERROR: no reftable :] reverendissimum Salemitanum] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. ad pauxillum temporis de alio duce ac pastore monialibus facile provisurum. (4) Deus reverendam admodum pietatem vestram fortunet ac sospitem ad monasterium Stambsensem tertium deducat.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic