Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Nudiustertius sole advesperascente supervenit sacerdos quidam ordinis nostri
professione, si non et natione Florentinus, Oeniponte equo ad nos vectus, deferens
secum commendatitias a serenissima nostra Anna,[ERROR: no reftable :] a serenissima ... Anna] Gemeint ist
Erzherzogin Anna de’ Medici. quibus reverendissima
pietas vestra amice requiritur, eundem patrem hospitium inter nos ad tempus aliquod
flagitantem excludere ne velit, quin potius intuitu suae serenitatis benevole illum
ac studiose suscipere. (5) Quantum porro ex ipso oretenus intellexi, valere iubet
Italiam atque in partibus Germaniae nostro se ordini iungere ac stabilire desiderat
fixurus pedem in Stambs, si locus sibi et disciplina arrideant, migraturus, si
secus. (6) Eum quoad domicilium habemus ut hospitem locatum supra portam monasterii,
in mensa vero pro interim convivam patrum officialium esse iussi. (7) Aliud si
reverendissima pietas vestra de illo statuendum censuerit, sequar, quod emanarit
mandatum.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|