Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Cum iis aliam accepi epistulam, fratri Abrahamo[ERROR: no reftable :] fratri Abrahamo] Gemeint ist Bruder
Abraham Roth (vgl. Album Stamsense Nr.
450). directam a cognata sua moniali Meranensa, qua illi
denuntiatur periculosa aegritudo matris suae letaliter decumbentis et in ultima iam
paene mortis alea constitutae, quae suamet opinione et testimonio vitam diu amplius
prorogare nequaquam possit; quippe quae ex infernis partibus hydrope tumeat, superne
vero phtisi propemodum iam sit consumpta. (4) In hac sua aegritudine (ut praefata
monialis scribit) iugiter ac ferme incessanter desiderat ad ultimam suae voluntatis
dispositionem coram eo faciendam; quocirca etiam in praedictis litteris
instantissime petitur, ut is exorata et obtenta reverendissimae pietatis vestrae
licentia itinere maturato Meranum contendat ultimum vale matri facturus et pios eius
manes (dispositis rebus omnibus) Deo commendaturus. (5) Sed nam sera nimis
videtur esse isthaec petitio; cum nam litterae memoratae mense iam praeterito
(scilicet 27. Aprilis) scriptae et signatae sint, plus quam probabilis coniectura
est eam interea temporis inter tam graves hydropisis ac phtiseos conflictus pridem
fatum suum clausisse.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|