Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Ex litteris reverendi domini Prugger[ERROR: no reftable :] Prugger] Gemeint ist wohl Georg Prugger
(vgl. ep. 296,8). hesterna intellexi profectum Oeniponto
esse ad reverendissimam pietatem vestram dominum Christophorum Cellae-Dei abbatem
perferentem secum ex occasione sibi traditum serenissimi archiducis nostri
[ERROR: no reftable :] archiducis
nostri] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. super
sollicitata pensione salis decretum, desiderabile omnino ac favoris plenissimum.
[ERROR: no reftable :] ex ...
plenissimum] Vgl. Primisser cap. 42 § 26
Deicellae abbas Christophorus de vanis sinistre actis accusatus, ut sese
purgaret, praesidem Maiis existentem ipse adiit exeunte Septembri. Etsi
vero praeses eundem in abbatia sustinendum censeret, pacis tamen gratia
resignationem ei persuasit. (2) Gavisus sum de tali
rescripto principis, sed territus de eius baiulo, cuius adventum ad reverendissimam
pietatem vestram omnimodis oportuisset praeveniri a litteris reverendissimi domini
Alderspacensis,[ERROR: no reftable :] domini Alderspacensis] Gemeint ist Abt Matthäus von
Aldersbach. quas per proprium tabellarium diebus hisce
transmisit, praesentatas mihi in Stambs eodem fere temporis puncto, quo dictum
abbatem Oeniponto egressum et versus Athesim pedem vertisse comperio. (3) Multa hic
erit in suis gravaminibus deponendis auresque reverendissimae pietatis vestrae
querelis obtundet visitatorem suum traducendo et suggillando, semetipsum vero
subdolis narrationibus velut insontem expoliendo. (4) Ast aliam longe cantilenam
percipiet reverendissima pietas vestra ex adiunctis reverendissimi Alderspacensis,
quarum diffusa narratio ita hominem luculenter depingit, ut apertius prodere nequeat
corvum color aut graculum cantus. (5) Hoc solum unice desiderassem, ut hoc scriptum
informatorium prius in Mais appulisset, quam coram reverendissima pietate vestra
abbas ille telam excusationum suarum ordiretur; sed quando id fieri minime potuit
(culpa, quod spero, non mea, sed domini Alderspacensis, qui nuntium suum utique
maturius emittere debuerat), confido reverendissimam pietatem vestram suam pro
sagaci sua prudentia actoris huius technas facile deprehensuram. (6) De reliquo
nihil dubitem reverendissimae pietati vestrae alias iam occupatissimae per hocce
negotium plurimum fastidii ac molestiae fore creandum. (7) Interea eidem longaevam
sospitatem et monasterio nostro ad praesens uberem pro Dei placito vinearum
proventum devotus exopto.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|