Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Qui se gerat Ernestus, pharmacopaeus noviter conductus, scriberem reverendissimae pietati vestrae, si tantum me concerneret, quantum patres officiales. (8) Istud tamen non tacebo convenisse me hodie hortulanum nostrum Matthias Bauerum referentem et quiritantem se, si officio suo facere velit satis et hortos extra portam monasterii positos pro debito et exigentia colere, vitae suae securum non esse, eo quod praedictus apothecarius verbo leviculo nuper a se offensus quotidie nunc palam et in auribus officialium minetur transfossurum se eundem gladio, quamprimum pro coenobii foribus eum repererit. (9) Aquam Ceras. nigr. (sileo de pretiosioribus) in copia satis magna hoc anno distillatam audio illum propediem iam totam absumpsisse non in usum monasterii, sed alienos ac in suosmet proventus. (10) Alia, quae patris cellarii relatione comperi veridica, de ipso si percenserem, reverendissima pietas vestra dignum non reputaret, quem vel ad horam in monasterio sustineremus, praesertim ob terribiles, quas profundit, blasphemias. (11) Sed contraho calamum et reverendissimae pietati vestrae me ac aestuantes in suis desideriis cum iuniores tum moniales solita submissione commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic