Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Litterae, quas reverendissima pietas vestra ex Lädis heri ad me remisit, duobus amanuensibus ad transsumendum iam sunt traditae proximis diebus certo certius expediendae. (2) Eas, quod reverendissimae pietati vestrae obvenerint non clausae sed reseratae, plurimam admirationem audio concitasse. (3) Verumtamen ne hac super re sequioris aliquid opinionis in Sanct-Urbanensem aliumve praesulem coniiciatur, celatum nolim illas omnes a posta ad monasterium appulisse signatas et occlusas nec a manu alia praeterquam mea fuisse effractas; quas quidem ut aperirem, id solum permovit, quod ex una parte sciam iterato mihi demandatum esse, ut litteras cuiusdam importantiae ad montem acidularum dirigere non differ

-- F75r --

rem. (4) Ex alia vero hanc epistolarum relevantiam et momentum cognoscere aliter nequeam, nisi iisdem reclusis et lectis.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic