Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) E iudice nostro intellexi reverendissimae pietatis vestrae ad nos reditum omnino adhuc esse incertum, quem nemo praestolatur avidius, quam fratres nostri iuvenes, qui proxima angaria sacris initiari ordinibus sperantes suspirant. (5) Quodsi

-- F74r --

reverendissimam pietatem vestram ante ferias pentecostes contingat forsitan non reverti atque adeo ipsos a desiderata promotione rursus suspendi, propius nihil est, quam ut pusillanimes fiant ac spiritum tristitiae ossa exsiccante incurrant. (6) Illorum proinde intuitu rogarim reverendissimam pietatem vestram in eventum reditus sui tardioris tribus quattuorve litteris in proximo mihi significare dignetur, quid ratione ordinum de dictis iunioribus in memoratum tempus disponendum; quod dum exspectamus, reverendissimam pietatem vestram interim protectioni ac providentiae divinae precum et sacrificiorum iugi instantia commendamus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic