Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) De abbate et conventu Wiltinensi[ERROR: no reftable :] de abbate ... Wiltinensi] Von 1621 bis 1650 war Andreas Mayr (1594-1661) Abt des Stiftes Wilten. quod passim rumor mirus et varius extiterit, facile mihi persuadeo. (6) Sciet tamen reverentia vestra verissimum esse, quod vates quidam[ERROR: no reftable :] vates auidam] Anspielung auf Vergil, Aen. 4,174f. Fama, malum qua non aliud velocius ullum / mobilitate viget viresque adquirit eundo. ait, famam vires acquirere eundo. (7) Ego certe ex nundinis Halensibus nuper redux et fratrem meum Wiltinae nunc priorem[ERROR: no reftable :] nunc priorem] Stephanis Bruder Laurentius (1613-1656) war zu der Zeit Prior des Stiftes Wilten. invisens omnia in pace et concordia reperi. (8) Quamquam diffideri non possum, ante ferias Paschatis haud levem, conventum inter et abbatem, dissensionis guerram fuisse, quam Brixinenses causarunt. (9) Abbas tamen auxilio serenissimae [ERROR: no reftable :] serenissimae] Gemeint ist Claudia de’ Medici. (apud quam optimo loco est) potiores tenuit, quae sicuti verosimiliter in hac causa semper se interponet, ita abbas semper manutenebitur. (10) Possem rem aliquanto explicatius perscribere, sed temporis angustia stringente et hoc et multa alia in praesens omitto. (11) Neque de novis quidquam nuntio, nisi quod bonus noster amicus et fautor Balthasar Staudacher Halae hoc mense pie in Domino obiit. Hisce etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic