Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Dolorem capitis, qui reverentiam vestram proxime ad me scribentem obsederat, iam
pridem mitigatum esse atque adeo iam sospitem vitam trahi nihil -- F9r -- admodum
dubitabo. (2) Apud nos (laus Deo protectori) vivunt et valent omnes, nisi quod sub
ingressu huius mensis pater Edmundus[ERROR: no reftable :] Edmundus] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta.
inter dies phlebotomiae deliquio antegresso non levem
stomachi alterationem passus cibi ac potus appetentiam magna ex parte amisit, quam
tum ventriculo per massam pillularum rite exonerato plene iam recuperavit, per omnia
modo sanus et integer.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|