Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Gaudeo memoriam mei a reverentia vestra necdum depositam esse, quin potius vigere adhuc pristinam caritatis fraterno in pectore flammam. (2) Demonstrant hoc transmissa per aurigas munera, dulciarii panes scilicet et liba natalitia cum gemino vasculo cydonitidis, pro quibus gratias agi par est ab omnibus, qui ea distributione communi absument. (3) Illud vero cumprimis bene me habet, quod intelligam reverentiam vestram sponsionis suae gravitate etiamnum non immemorem materiam pro tunica missuram mihi adhuc prius, quam Phase seu pascha fiet. (4) Exspecto igitur eam in desiderio, atque ut huic reverentiae vestrae proposito et intentioni obex nullus aut remora interveniat, fervide exopto. (5) Ego vicissim, siquid in me opis esse potest, promptitudinem meam libens offero ad amice gratificandum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic