Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Section

Next Section

177. Stephani an Vikar Sebastian Zigl in St. Peter [Stams], 19. Januar 1650 Stephani dankt Zigl für die Geschenke, die er ihm zukommen ließ. Außerdem freut es ihn, dass Zigl nicht vergessen hat, ihm bis Ostern den Stoff für ein neues Gewand schicken zu wollen. In Stams stehen die Baumaßnahmen am neuen Dormitorium kurz vor ihrem Abschluss. Ad patrem Sebastianum Zigl, vicarium ad sanctum Petrum prope Tyrolim, 19. Ianuarii 1650. Venerabilis ac religiose pater, confrater sincere semper dilecte

(1) Gaudeo memoriam mei a reverentia vestra necdum depositam esse, quin potius vigere adhuc pristinam caritatis fraterno in pectore flammam. (2) Demonstrant hoc transmissa per aurigas munera, dulciarii panes scilicet et liba natalitia cum gemino vasculo cydonitidis, pro quibus gratias agi par est ab omnibus, qui ea distributione communi absument. (3) Illud vero cumprimis bene me habet, quod intelligam reverentiam vestram sponsionis suae gravitate etiamnum non immemorem materiam pro tunica missuram mihi adhuc prius, quam Phase seu pascha fiet. (4) Exspecto igitur eam in desiderio, atque ut huic reverentiae vestrae proposito et intentioni obex nullus aut remora interveniat, fervide exopto. (5) Ego vicissim, siquid in me opis esse potest, promptitudinem meam libens offero ad amice gratificandum.

(6) Novorum nihil habeo, quo perscribam, nisi quod novo dormitorio [ERROR: no reftable :] novo dormitorio] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. nostro iam prope ultima manus sit admota, ut brevi in illud coloniam a fratribus deduci posse confidam. (7) Interea reverentiam vestram cum felicissimi anni fausta apprecatione religiose salutans nos ambos supernae Numinis providentiae devotissime commendo.

Previous Section

Next Section


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic