Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Notus reverentiae vestrae Henricus presbyter cum aliquot hebdomades apud nos in statu clericali egisset nec habitu religionis (Deo forsitan hanc procrastinationem ordinante) hucusque amictus fuisset vacillare incipiens et sola tentatione, nescio an vera rei difficultate deiectus, mentem mutavit et spiritum Cisterciensibus aggregari amplius non desiderans. (4) Causatus est (praeter alia quaedam ferme futilia) praecipue austeritatem chori, cui ferendo se prorsus imparem sentiret. (5) Itaque heri vale nobis fecit recta tendens Constantiam atque inde Rheno Offenburgum ad suos cognatos, deinceps in sua vocatione et statu clericali perstiturus. (6) Donationem suorum quorundam librorum monasterio nostro factam, ratam reliquit; qui proinde quia apud nos pluribus usui esse possunt, ut aurigis nostris tradantur, hisce rogo et flagito. (7) Potissimum vero mitti desidero tres partes concionum Fabri[ERROR: no reftable :] concionum Fabri] Gemeint ist das aus drei Teilen bestehende Werk Concionum opus tripartitum des Matthias Faber, das 1631 in Ingolstadt gedruckt wurde. et tomos duo Laymanni. [ERROR: no reftable :] Laymanni] Gemeint sind Schriften des berühmten Moraltheologen Paul Laymann SJ (1574-1635). (8) Ioannes a Preisach [ERROR: no reftable :] Ioannes a Preisach] Gemeint ist Johannes Theodor von Preisach, vgl. Album Stamsense Nr. 462. proximis diebus vestitu sacro induetur, puer adhuc totus et infans. Atque haec etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic