Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas ad me Salisburgo primas die Octobris duodetricesima dedisti, tardius multo
ac serius exspectatione mea recepi, propridie scilicet, quam has cernis obsignatas.
(2) Elegantiam in epistula tua multam nec requirere adhuc potui nec sperare, at
saltem ab erroribus eam oportebat fuisse immunem. (3) Quod in Kueffstain sorori tuae
praeter decorum importunior fueris non equum tantum, sed et pecuniam captando, id
nullatenus probare possum, qui ibidem divertendi facultatem tibi tantisper solum
concessi, dum de ratione viae et aeris salubritate certi aliquid indagares. (4)
Pallium, quod desideras, cum ob itineris longinquitatem e monasterio tibi submitti
non possit, admodum reverendi patris rectoris[ERROR: no reftable :] reverendi ... rectoris] Gemeint ist der
Salzburger Rektor Romanus. ope comparabis moderatum et
statui tuo conveniens. (5) Romanum nuncupari rectorem vestrum ex litteris quidem
ipsius didici, ulterius tamen adhuc scire aveo, num is solum regat convictorium, an
vero universae iura dicat academiae.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|