Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Serenissimus archidux[ERROR: no reftable :] serenissimus archidux] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. cum a venatoribus exploratum missis intellexisset in silva monasterio nostri contigua quattuor cervos vagari, die lunae proxime elapso ad nos deflectens venationem instituit accitis subditorum mille personis; (4) sed ea in multas horas protracta cervorum nullus principibus vel visus nedum prehensus fuit. (5) Cunctis verosimiliter iam prius, quam Aurora dilucesceret, plagas et saltum egressis praeter hinnulum unicum,

-- F69v --

qui a canibus in denso nemore correptus et ab iisdem maiori ex parte est devoratus. (6) Sumpto apud nos prandio archiducissae circa horam quartam abierunt vectae in Petersberg, serenissimi vero diu ad metam iaculati, primum post pulsum salutationis angeli adulto iam vespere digressi sunt, suo in reditu ad nos iterato diversuri, ut ipsimet aiebant.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic