Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Serenissimus archidux[ERROR: no reftable :] serenissimus archidux] Gemeint ist Erzherzog
Ferdinand Karl. cum a venatoribus exploratum missis
intellexisset in silva monasterio nostri contigua quattuor cervos vagari, die lunae
proxime elapso ad nos deflectens venationem instituit accitis subditorum mille
personis; (4) sed ea in multas horas protracta cervorum nullus principibus vel visus
nedum prehensus fuit. (5) Cunctis verosimiliter iam prius, quam Aurora dilucesceret,
plagas et saltum egressis praeter hinnulum unicum, -- F69v -- qui a canibus in denso
nemore correptus et ab iisdem maiori ex parte est devoratus. (6) Sumpto apud nos
prandio archiducissae circa horam quartam abierunt vectae in Petersberg, serenissimi
vero diu ad metam iaculati, primum post pulsum salutationis angeli adulto iam
vespere digressi sunt, suo in reditu ad nos iterato diversuri, ut ipsimet aiebant.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|