Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Dies sunt 14, cum litterae ad monasterium perferebantur, quibus Elias Berchtold, colonus noster in Haiterwang, instanter a reverendissima pietate vestra sollicitabat deputari ac transmitti ad se nostrorum quempiam officialium, quorum rationes inire posset dati et accepti, ut antequam ex fatali infirmitate, qua Dominus eum visitaverat, hinc emigraret, sciret, quid vel quantum reverendissimae pietati vestrae adhuc deberet ex hospitio sibi locato. (2) Quamobrem iudex noster, quod res moram non pateretur ac simul operae et itineris pretium esset, postridie acceptarum litterarum eo profectus invenit dictum Eliam hospitem extremis ecclesiae sacramentis iam communitum diem praestolari novissimum, cum quo qualiter ratiocinium peregerit, mihi incompertum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic