Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(11) Ceterum pro symbolo gratitudinis crucem rursus Hispanicam submitto, argenteam quidem, sed mole ac pondere haudquaquam parem nummis in diurnalia profusis. (12) Quamplurima alia sunt, quae in reverentiae vestrae aures ac animum libens demitterem, sed quae calamo confidere non audeo. (12) Ut autem ore ad os loqui aliquando nobis liceat, effecerit reverentia vestra, siquando per excursum inviserit confratres suos et spectarit novum nostrum dormitorium,[ERROR: no reftable :] novum ... dormitorium] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen wurden, und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. quod quidem facilius praestiterit reverentia vestra quam ut me in Mais devenire contingat; ego nam non tantum piscem ago, qui stagnum et aquas amet, sed et polypum, qui saxo suo quasi perpetuo adhaeret. (13) Atque his finio et una reverentiae vestrae ceterisque confratribus salutem plurimam impartior.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic