Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Novitios anno superiore quinque suscepimus, pro statu clericali duos, reliquos pro numero conversorum. (4) E prioribus alterum mox post bimestre exauctoravimus, ob duritiem ingenii eius nimis quam crassam, qui logici titulum venditans, cuius bono syntaxistae primas concessisset. (5) Alter, reverendissimi nostri sanedum carnem remote propinquus, duobus fere abhinc mensibus proprio malitiae, dicam, an inconstantiae motu respiciens nostraeque societatis taedio ictus sine causa, sine ratione abitum flagitabat. (6) Sed (ut iuvenes genio

-- F68v --

sunt mutabili) haud multo post cum monasterium nostrum, in quo scholaris iam quadriennium egerat, fastidiret, Caesariense, quod ne in somno quidem umquam viderat, affectare coepit simulque spe promotionis ad studia illectus reverendissimo domino visitatori, [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... visitatori] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. qui etiamnum apud nos demoratur, datis manibus se tradidit, cuius professio crastina fiet pro coenobio Caesareae iam dicto. (7) Sic diversorium ignotum petit hospes non cognitus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic