Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Novitios anno superiore quinque suscepimus, pro statu clericali duos, reliquos
pro numero conversorum. (4) E prioribus alterum mox post bimestre exauctoravimus, ob
duritiem ingenii eius nimis quam crassam, qui logici titulum venditans, cuius bono
syntaxistae primas concessisset. (5) Alter, reverendissimi nostri sanedum carnem
remote propinquus, duobus fere abhinc mensibus proprio malitiae, dicam, an
inconstantiae motu respiciens nostraeque societatis taedio ictus sine causa, sine
ratione abitum flagitabat. (6) Sed (ut iuvenes genio -- F68v -- sunt mutabili) haud multo
post cum monasterium nostrum, in quo scholaris iam quadriennium egerat, fastidiret,
Caesariense, quod ne in somno quidem umquam viderat, affectare coepit simulque spe
promotionis ad studia illectus reverendissimo domino visitatori,
[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... visitatori] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von
Kaisheim. qui etiamnum apud nos demoratur, datis manibus
se tradidit, cuius professio crastina fiet pro coenobio Caesareae iam dicto. (7) Sic
diversorium ignotum petit hospes non cognitus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|