Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(2) Heri sub tempus cenae sive collationis ad monasterium divertit dominus abbas Iongelinus cum fratre suo, Benedictino, si diis placet, abbate, qui negotiorum gratia Oenipontum se petituros dicebant. (3) Sed cum hac primum hora inaudierim, serenissimum archiducem[ERROR: no reftable :] serenissimum archiducem] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. hodiernam festivitatem agere in Telfs, forsan illi viae usuri compendio, ibidem eum interpellabunt, non exspectato ipsius ad urbem reditu. (4) Et quia proposita principis in dies prope et horas mutantur, vereor, ne inopinato coenobium quoque nostrum petat, quidquid nuper scripserit generosus dominus de Triempach, hoc tempore territorium Stambsense venatione non inquietandum. (5) Quod iudex noster nomine reverendissimae pietatis vestrae mihi intimavit de festo almi patris nostri transferendo et concione in templum claustrale transportanda, id populo e suggestu hodie iam est denuntiatum, ad quod dum reducem reverendissimam pietatem vestram exspectamus, interim secundissimam valetudinem eidem ex effectu acidularum optamus, vovemus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic