Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Valetudine optata gaudere reverentiam vestram laetor et gratulor, de mea vero non
est, quod angatur; etsi nam crebris ac variis debilitatibus quotannis subicior, eae
tamen nec diuturnae sunt nec tales, quae me grabato affigant. (4) Impraesentiarum
ophthalmia laboro, quae oculos meos decimum iam diem ita occupat, ut vix quidquam
legere valeam vel scribere. Audio tamen plures passim hac afflictione exerceri,
inter quos frater meus Laurentius Wilthinae[ERROR: no reftable :] frater ... Wilthinae] Gemeint ist
Stephanis Bruder Laurentius, der Prior in Stift Wilten
war. ecclesiasticis compluribus septimanis abesse cogeretur. (5)
Frater noster Bartholomaeus[ERROR: no reftable :] frater ... Bartholomaeus] Gemeint ist Bruder
Bartholomäus Hol. de miseria aegritudinis suae
arthriticae necdum quidem triumphum canere audet, -- F67r -- id tamen obtinuit, ut pro
munere sacerdotii victimam mactare valeat incruentam.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|