Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quod unicum amicorum desiderium est, mutuo frui alloquio, eius hactenus reverendae admodum pietati vestrae ac mihi potiundi data non est occasio. (2) Declinaverat quidem ante tres quattuorve menses admodum reverenda pietas vestra ad monasterium nostrum, sed vere tantum per modum transeuntis, cum ego in scribendis epistulis circa ordinis negotia graviter implicatus destinerer. (3) Verumtamen quia saepe dat una dies, quod totus denegat annus, spero in brevi votis nostris arrisurum Apollinem. (4) Eam in rem ad solemnia annua patrocinii, quae 24to huius magno praecursori divo Ioanni festive persolvemus, admodum reverendam pietatem vestram praesentium serie quam humanissime invitatam volo, obsequia tunc mea quantilla pronissime impensurus. (5) Ceterum quia amicos iuvat esse audaces, quam anno superiore benevolentiam[ERROR: no reftable :] anno ... benevolentiam] Vgl. ep. 134 und 135. ab admodum reverenda pietate vestra experiri licuit, eandem rursus fidenter sollicito rogans scilicet, ut pro memorato festo patroni nostri quempiam e suis ecclesiasten nobis velit transmittere, qui thaumaturgum nostrum Ioannem fortiter ex ambone proclamet. (6) Erit, cum hanc gratificandi voluntatem vicario gratitudinis studio non obliviose conabimur emereri. (7) Raptim ex solitudine nostra Stambsensi etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic