Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Verumtamen hisce primum diebus intelligo a modici temporis lapsu insinuasse se apud reverendissimum meum pro conditione acceptanda dominum Gerhardum Schleirmacher, in quem cum omnium fratrum nostrorum mentes et vota iam ante annum propenderint ac etiamnum concordi intentione inclinent, ego solus contra torrentem obniti non possum, maxime quod[ERROR: no reftable :] quod] in rasura cum. sciam conventuales nostros in personam fratris vestri Pauli non aliter condixisse, nisi casu, quo praedictus dominus Schleirmacher conduci renueret. (6) Intimare proinde iubeor dominationi vestrae viginti modios siliginis (pro eo ac reverendissimus meus Oeniponte in aedibus decani admodum reverendo domino Francisco promisisse perhibetur) ista adhuc vice familiae vestrae certo obventuros, dehinc vero in illum transferendos, cuius consiliis medicis et abbas et conventus utetur. (7) Ceterum quaeso, ne dominatio vestra aut plurimum honoranda domina mater hac super re mihi succenseant vel sinistram de me affectionem suspicentur; testis nam mihi est domesticus, conscia, quod quantum per me stat, unice desiderem gratum me exhibere pro beneficiis antiquitus receptis, quae et sacrificanti mihi in memoria numquam non obversantur. (8) Hisce finio salutem peramicam impartiens omnibus ac singulis et officia mea quantilla constanter offerens.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic