Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quod litteris dominationis vestrae praeterito iam autumno ad me exaratis reciprocas tanto hactenus tempore non reposuerim, causa est, non quod scribere me pigeret, sed quia quid respondendum percontanti foret, penitus ignorabam absente scilicet reverendissimo[ERROR: no reftable :] reverendissimo] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. meo, quem libens desuper consuluissem. (2) Quid nam aut quantum siliginis vel alterius frumenti dominationis vestrae defuncto optimae memoriae parenti pro salario annuatim datum fuerit, ego nec scivi umquam nec indagavi. (3) An vero eadem vini frumentique pensio, quae annis abhinc plus quam quadraginta ex monasterio nostro aedibus vestris invecta fuerat, deinceps quoque domino fratri Paulo[ERROR: no reftable :] fratri Paulo] Gemeint ist Paul Weinhart d.J. in mercedem medicam cessura sit, istud est, quod dominatio vestra geminatis ex me epistulis inquirit. (4) Et mea quidem propensio animique desiderium eo semper ferebantur, ut optarem in pristino omnia statu perdurare, quatenus videlicet et Paulus vester iunior suam nobis operam locaret in re medica et a nobis vicissim solitum caperet stipendium meritorum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic