Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Mira Dei consilia, miranda providentia! Frater Michael vester nuperis temporibus cum repatriandi copiam haberet, religiosos commilitones suos, fratrem Gregorium et Udalricum, ex montibus nostris pedem efferentes sequi detrectans ad matris redire gremium pro tunc nolebat. (2) Et ecce, dum apud nos hibernare adhuc desiderat atque ad ver aut aestatem abitum suum differre molitur, aliud ordinante Numinis decreto, ubi vix hiemis primordia superaverat, improviso mortis telo prosternitur de via raptus ad patriam, reversus in matrem omnium. (3) Die namque mensis huius octava decima cum a cena digressus per omnia incolumis horam confabulando hilariter exegisset, subito tactus apoplexia et laevo quidem ex latere ternas, non amplius, horas supervixit nec linguae nec aliorum sensuum officio post ictum fatalem ulterius usus. (4) Corpori eius tumulum concessimus inter nostros conventuales; animae vero illius non modo iusta solemnia pro ecclesiae ritu et consuetudine persolvimus, verum etiam privatis sacrificiis quamplurimis manum porreximus adiutricem, pecuniolam, quam reliquerat, modicam in eiusmodi spiritualia subsidia convertentes.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic