Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Denique rursum alias iterato direxit reverendissimus dominus de Salem, [ERROR: no reftable :] dominus de Salem] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. quae tametsi lectu parum sint iucundae, quia tamen nova nuntiant famam et honorem congregationis nostrae atque ordinis concernentia, eas relictis ceteris reverendissimae pietati vestrae hic remittere volui, cui ad evolvendas multas epistulas scio otium inter comitia non suppetere, unde et meas hasce abbrevio ac reverendissimae pietati vestrae in negotiis provinciae felicem et celerem exitum demisse precor ac voveo. Ex Stambs etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic