Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Alterae erant litterae reverendissimi Ebracensis,[ERROR: no reftable :] reverendissimi Ebracensis] Gemeint ist Abt Peter II. Scherenberger von Ebrach. quibus lamentatur, quod electus dominus Brunbacensis[ERROR: no reftable :] dominus Brunbacensis] Gemeint ist Abt Friedrich von Brunbach. confirmationem suam Cistercio necdum acceperit multis ob hoc scrupulis et suspicionibus anxius, eo praecipue, quod vereatur, ne tanta mora in praeiudicium cedat sancto ordini et monasterio Brunbacensi, si nimirum episcopus Herbipolensis seu Moguntinus elector huiusce confirmationis collaturam sibi arrogaverit. (6) Ex quo patet, transsumpta cum instrumenti confirmatorii tum aliarum litterarum a reverendissimo generali ad abbates Brunbacenses et Ebracenses datarum, una cum nostris, quae illa incluserant, in via pessum iisse ad locum destinatum numquam perducta. (7) Ceterum quid utrisque praesulibus dictis, Salemitano et Ebracensi, epistulariter reponendum sit, commodius decreturam existimo reverendissimam pietatem vestram domi in monasterio, ad quod dum brevi reducem praestolamur, interim eidem omnem gratiarum et benedictionum abundantiam filialiter apprecamur.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic