Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quas ad reverendam admodum dominationem vestram mense superiori dederam, die et hora tam importunis contraditas intellexi, ut eas tunc admodum reverendae dominationi vestrae negotiis non tam oneratae quam obrutae vix celeri revisione licuerit evolvere, nedum fusiores illis reponere. (2) Subiungo nunc alteras, quibus imprimis admodum reverendae dominationi vestrae de prioratus officio, non novo, sed veteri, fraterne adgratulor et ut sarcinae, quam dudum iam sustulit et experta est, humeros sat validos et latera sua firma diu non subtrahat, voveo. (3) Deinde quia semel mendicare non erubui, iterare non vereor, quod nuper efflagitavi, provideri scilicet cupiens ac donari corona aliquid benedicta, cui integrum voluntare psalterium (nisi partibus interfectis) aut prohibet occupatio aut lassa vetat intentio. (4) Ceterum alios cum ad cultum rosae immarcessibilis seu psalterii perpetui, tum ad ipsius etiam archiconfraternitatis adunare collegium sicubi potero, non omittam. (5) Interea admodum reverendae dominationi vestrae et multam salutem et vitam opto longaevam.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic