Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(2) Paucis abhinc diebus epistulam ad me destinavit secretarius [ERROR: no reftable :] secretarius] Ignaz Weinhart, der 1617 geborene Sohn Paul Weinharts, wurde 1647 Sekretär von Erzherzog Sigmund Franz. Er übte dieses Amt bis 1663 aus (vgl. Seeber 1977, 45). excelsi regiminis, Ignatius Weinhart, tam suo, ut reor, quam matris nomine, ex cuius serie patenter intellexi, quam ipsis dentes adhuc pruriant in frumentum et salivam moveat vinum Stambsense, quae illis antehac quotannis pro pensione salarii sunt transmissa. (3) Dum autem ex me confidenter expiscari desiderant, num et deinceps sperare aliquid ausint, saltem rei frumentariae, quis eis respondeam, nescio. (4) Haec etenim, ut fatear, causa est, cur Paulo iuniori neomedico [ERROR: no reftable :] Paulo ... neomedico] Gemeint ist Paul Weinhart d.J. hactenus nec litteram scripserim nec consilia eius umquam expetierim, quod videlicet ex una parte ignorarem, num illi a reverendissima pietate vestra stipendium quoddam annuum deputandum et tribuendum foret an secus. (5) Ex alia vero parte gratis et sine assecuratione percipiendae post annum retributionis atque amolumenti molestare illum erubescerem. (6) Alias quidem (ut reverendissima pietas vestra meminerit) si dominus Schlairmacher pro medico monasterii nostri conduci nequeat, [ERROR: no reftable :] nequeat] Vgl. ep. 76,6. sed ex physicis neotericis quidam assumendus sit, ex parte conventus sors data est super dictum iuvenem Paulum eo praecipue, quod sperent illum a domino parente multum iam informationis circa personas nostras earumque naturas et qualitates accepisse. (7) Cupio proinde a reverendissima pietate vestra unico verbo instrui, quid praefato domino Ignatio Weinhart aut relictae dominae viduae super hac re intimandum habeam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic