Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Biduo a recessu reverendissimae pietatis vestrae appulit directa ex Fiessen vectura gypsi, quae quot modiorum sit continens et quid in eius vicem repensum, adiunctae reciprocarum copiae reverendissimae pietati vestrae denuntiant. (4) Difficultas equidem inter nos et haesitatio permagna fuit, num aliquid vini in praelium et refusionem lapidis conducti et advecti erogandum foret, quando officialium nullus super hoc negotio quidquam mandati accepisse testabatur. (5) Attamen attentis variis circumstantiis iudicatum est inhumanum et ab omni humanitate prorsus fore alienum, si currum cum quinque equis et uno auriga ac duobus stipatoribus viam tam longam ac difficilem vacuos omnino remetiri sineremus. (6) Quocirca in illud opinionis convenimus, quod aliquae saltem vini urnae pro nunc ablegandae essent,

-- F61v --

(ne domino abbati Fiessensi indignationem et stomachum moveremus) quidquid vectores in contrarium suis precibus obnitebantur integras 14 urnas se sublaturos arbitrati. (7) Quid porro in hac causa et contractu deinceps actitandum sit, directionem et mandatum intenti exspectamus reverendissimam pietatem vestram et nos una providentiae divinae impensissime commendantes.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic