Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(3) Pro pileo transmisso gratias reverentiae vestrae ago, quas par est, eo

-- F60r --

tamen ex capite minus fructuose locatam doleo pecuniam, quod reverentia vestra eam in illud mercimonii genus expenderit, cuius ego nullam patior indigentiam, quippe provisus de optimo pileo novo, quem per tres, aut quod excurrit, annos cista reclusum numquam adhuc gestavi. (4) Sed nemo erit ex fratribus alius, qui et supradictum excellentiae vestrae munus patulis manibus laetabundus excipiet et nummos desuper optime impensos dicat. (5) Mihi (liceat edicere, quod prurit animus) magis risum fecissent tibialia alba pro hieme, quae apud mercatores nostros vix umquam inveniuntur. (6) Pro salute amica mitto vobis amicissimam et in amoribus, ut scio, semper habitam, cuius directioni maternae me et reverentiam vestram studiose commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic