Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) In absentia reverendissimi mei[ERROR: no reftable :] reverendissimi mei] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. comitiis provincialibus Oeniponte detenti notifico amplissimae dominationi vestrae instrumentum tandem feliciter appulisse una cum litteris concessionis super permutando iure patronatus inter duas ecclesias monasteriis Ebracensi et Brunbacensi incorporatas; (2) quae licet reverendissimus meus perlubenter in originali seu autographo ad amplissimam dominationem vestram illico destinasset, tamen quia plerisque provinciis a militum faece nondum perpurgatis, interea adhuc sunt plena hostilitatibus referta periculis, consultum non duxit, huiusmodi epistulas ac brevia magni momenti et gravis importantiae incerto aeri committere. (3) Solus itaque decreti memorati transsumptum inpraesens ablegandum censuit paratus, ubi ab amplissima dominatione vestra viam certam et tutam didicerit, mox ipsum etiam originale submittere. (4) Ceterum errores quosdam pauculos haud dubie properantis calami incuria in ipsas litteras originales illapsos amanuensis noster corrigere non praesumpsit, tum ob respectum venerandi patris secretarii Cisterciensis, tum quod tabellionis esse putaret ex fide integre omnia reddere. (5) Super harum porro receptione reverendissimus meus certior fieri peroptat, qui interim post affectuosam salutem amplissimae dominationi vestrae et de indepta confirmatione sincerissime gratulatur et operam suam ac officia in alios quoscumque eventus promptissime offert ac spondet. (6) Dedi ex monasterio nostri sancti Ioannis Baptistae in Stambs pridie poenitentis dominae Magdalenae.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic