Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Relator harum petitionis suae effectum penes conventum assecutus non est; cum enim balneator Silzensis ita nobis hactenus operam suam et servitia locarit, ut nihil querelae moveri adversus eum iure possit, aequum non duximus bonum virum ab officio nil tale merentem abdicari. (2) Quocirca seniorum et saniorum, quos desuper in consilium vocavi, communis vox et votum a partibus Matthiae stetit, ut scilicet illius servitiis porro utamur, a quo omnis hucusque satisfactio est praestita nec in futurum praestanda ambigitur. (3) Hunc ego, qui reverendissimae pietati vestrae toties exstitit importunus, eadem, qua venerat, via bonis avibus abire permisi, eo tantum incommodo plexum, quod, qui eques advenerat, postridie pedes redire coactus sit, siquidem iumentum una cum cursore, mox ubi ad aedes hospitis nostri appulerat, Oenipontum relegavit persuasus se iam Stambsensem esse.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic