Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Synopses concionum et cursum philosophicum transmitto, ut pollicitus sum,
[ERROR: no reftable :] pollicitus
sum] Vgl. ep. 12. non item scripta casuistica, de
quorum receptione nescio quid spei facere possim; scriptor nam illorum pater
Eugenius[ERROR: no reftable :]
Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. admodum
lente festinat causatus aliud se reverentiae vestrae non promisisse, nisi quod
interdum per subsecivas horas, cum bene sibi allubuerit, ex iis quidpiam describere
velit; cui conscriptioni ego quidem ante medium futuri autumni finem imponendum vix
auguror. (6) Patrem Malachiam[ERROR: no reftable :] patrem Malachiam] Gemeint ist Pater Malachias
Saur. aegre a Maisensibus avvulsum esse facile mihi
persuadeo; ipsummet nam iam aliquoties dictitantem audivi, si modo duorum adhuc
dierum inducias in Mais habuisset, egregie se rebus suis prospecturum fuisse, nunc
vero tum ob continuam in confessionali detentionem, tum ob itineris maturandi nimis
celerem terminum, vix reculas suas convasare potuisse. (7) Ditavit is me pecuniis
suis, insigniter sane, sicut nam reverentiae vestrae obolum non reliquit, ita mihi
nec denarium attulit, quinque siquidem numismata aurea 22 florenorum, quae ei de
viatico superfuerant et mihi consignare voluerit, reverentissimus
[ERROR: no reftable :]
reverentissimus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich.
tamen ab eo non sine gravi interminatione universa exegit et recepit. (8) Officium
quoddam vacans bonus pater Malachias his temporibus non invenit, sed solis
concionibus et catechizanda dominicis diebus iuventute occupatur. (9) Haec paucula
aurigis iam iam abiturientibus properanter exarare licuit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|