Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Grates habeo reverentiae vestrae pro transmissis nuper panibus dulciariis et
scriniolis tribus optime cydonitidis, quae nuntius vester in solemnitate sanctissimi
patroni nostri Ioannis[ERROR: no reftable :] solemnitate ... Ioannis] 24. Juni.
fideliter apud me deposuit; (2) quamvis nam primo mox ingressu monasterii cum tota
sarcina sua ad abbatiam citatus fuerit, tamen ea, quae a reverentia vestra mihi
destinata et inscripta noverat, statim in sequestrum reposuit ab ipso etiam abbate
iussus, ut mihi consignaret. (3) Absumam -- F58r -- ea cum turba fratrum in caritate ob
continuam ventriculi frigiditatem eiusmodi bellariis admodum indigens.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|