Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Circa portarium nostrum peracta modo sunt, quae reverendissima pietas vestra in mandatis dederat. (5) Is post acceptas dimissorias primo quidem parum terreri videbatur nec aliud prae se ferre, quam quod obstinatus migrare disponeret, quocumque eum denuo deferrent manes. (6) Verum evoluto biduo ab uxore sua propriam miseriam altius oponderante et misericordiam per Deum ac divos exorante inductus coepit mihi supplex fieri, ut apud reverendissimam pietatem vestram pro se intervenirem, pollicitus erratorum suorum emendationem omnimodam. (7) Cui ut serio rem agi ostenderam, poposci, ut hanc morum in melius conversionem stipulata manu mihi promitteret idque in praesentia viri alicuius honesti, ceu testis ac fideiussoris, quod et praestiturum se recepit et hodie implendum existimo. (8) Qua in re faxit Deus, ut haec eius sponsio et verba non sint quasi aerem verberantis, quo cessent aliquando mendi

-- F57r --

cantium maledicta, quae in ipsum (utinam non etiam in insontes monasterii incolas) paene quotidie congerunt. (9) Interea me cum reliquo grege reverendissimae pietati vestrae post filialem salutem et precum officia humiliter commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic