Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Consuetudine veteri[ERROR: no reftable :] consuetudine veteri] Anspielung auf die gemeinsame Studienzeit Stephanis und Spitzwegs in Ingolstadt 1637-1640. nixus et propensa reverendae admodum pietatis vestrae gra

-- F56v --

tificandi voluntate fretus venio intrepide et primus amicum officium exposco, qui reverendae admodum pietati vestrae hactenus nihil adhuc obsequiorum praestare potui. (2) Id vero, quod pietatem vestram admodum reverendam flagito, istud est: (3) Ad diem huius mensis 24tum, qui magno Christi praecursori [ERROR: no reftable :] Christi praecursori] Johannes der Täufer, dessen Fest am 24. Juni gefeiert wird. est sacer, in ecclesia nostra parochiali festum patrocinii annuatim celebramus, in quo fere semper maluimus praeconem verbi divini ac sancti Ioannis encomiasten, quendam extraneum, quam aliquem de gremio conventus nostri. (4) Quocirca cum anno praeterito hic favor nobis a monasterio Seefeldensi obtigerit, ut quempiam illius patrem in praetacta solemnitate egregie pro concione dicentem audire meruerimus, eadem instantia nunc utor, et ut reverenda admodum pietas vestra pro festo iam nominato et proximo sacrum nobis oratorem mittere non gravetur, amice hisce requiro, in simili aliove obsequii genere minime defuturus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic