Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
135. Stephani an Simon Spitzweg, Prior in Seefeld
[Stams], 15. Juni 1648
Wie in alten Zeiten wagt es Stephani, sich direkt mit einer Bitte an seinen alten
Freund zu wenden: Am 24. Juni feiert man in Stams das Kirchenpatrozinium des Hl.
Johannes. Weil die Seefelder bereits im letzten Jahr einen Festredner nach Stams
geschickt haben, wünscht sich dies Stephani von Spitzweg auch in diesem Jahr.
Ad eundem ibidem gubernantem, 15. Iunii anno 1648.
Admodum reverende in Christo pater, doctissime et dignissime domine prior
(1) Consuetudine veteri[ERROR: no reftable :] consuetudine veteri] Anspielung auf die gemeinsame
Studienzeit Stephanis und Spitzwegs in Ingolstadt
1637-1640. nixus et propensa reverendae admodum pietatis vestrae
gra -- F56v -- tificandi voluntate fretus venio intrepide et primus amicum officium
exposco, qui reverendae admodum pietati vestrae hactenus nihil adhuc obsequiorum
praestare potui. (2) Id vero, quod pietatem vestram admodum reverendam flagito,
istud est: (3) Ad diem huius mensis 24tum, qui magno Christi praecursori
[ERROR: no reftable :] Christi
praecursori] Johannes der Täufer, dessen Fest am 24. Juni gefeiert
wird. est sacer, in ecclesia nostra parochiali festum
patrocinii annuatim celebramus, in quo fere semper maluimus praeconem verbi divini
ac sancti Ioannis encomiasten, quendam extraneum, quam aliquem de gremio conventus
nostri. (4) Quocirca cum anno praeterito hic favor nobis a monasterio Seefeldensi
obtigerit, ut quempiam illius patrem in praetacta solemnitate egregie pro concione
dicentem audire meruerimus, eadem instantia nunc utor, et ut reverenda admodum
pietas vestra pro festo iam nominato et proximo sacrum nobis oratorem mittere non
gravetur, amice hisce requiro, in simili aliove obsequii genere minime
defuturus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|