Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Quod demum nonnulli spargere dicuntur abbatibus a cessione Nivellii quondam generalis[ERROR: no reftable :] Nivellii ... generalis] Gemeint ist Generalabt Petrus Nivellius von Citeaux electis confirmationem suam de novo Cistercio petendam, id equidem (pro meo saltem sentire) non est, quod amplissimam dominationem vestram angat ullive scrupulum pariat, nimis nam durum atque a suavissima humanitate ac prudentia moderni domini generalis prorsus alienum videtur credere tot antistites tempore illo interregni seu generalatus vacantis electos nunc primum inaugurationis suae robur et firmitatem ab archiabbate Cistercii flagitare debere et accipere. (8) Nihilominus tamen ad tranquillandas mentes timoratas et maioris securitatis gratia paucis abhinc septimanis reverendissimus meus rogatu et instinctu meo ad perillustrem ac reverendissimum dominum generalem[ERROR: no reftable :] perillustrem ... generalem] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. hac super re scripsit, a quo brevi gratum optatumque praestolamur responsum amplissimae dominationi vestrae a me quantocius transcribendum; (9) cui interea me et conventum Stambsensem religioso demissionis affectu commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic