Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Litteras amplissimae dominationis vestrae 21. Ianuarii ad me directas accepi circa medium Februarii cum submissione et reverentia, quibus impraesentiarum has perbreves repono. (2) Circa potestatem absolvendi ad confessionalia monasteriorum nostrorum adventantes haereticos num Romae aliquid obtentum sit, an secus, tantum abest, ut reverendissimo meo quidquam constat, ut ne quidem ad ista usque tempora vel verbulo rescierit Romam ex capitulo Schönthalensi desuper aliquid scriptum aut sollicitatum fuisse. (3) Ego porro pro meo tenui iudicio valde probabile reputo, quod a theologis tradi Herbipolensibus audio, haeresim casum esse mere episcopalem in illis saltem Germaniae partibus, ubi talium hominum faex abundat. (4) Ad novum capitulum quod attinet, verum est Maris-Stellae inter patres congregatos ita statutum esse, ut anno hoc

-- F55v --

supra quadragesimum octavo ad domenicam Cantate capitulum cogeretur in monasterio Salem idque sine nova indictione. (5) Verumtamen quia pax, quae tunc sperabatur, nondum terris reddita nec ad sinus matrum suarum adhuc reducti tot exules, nemo prudens consultum iudicabit praedicto statuto insistere et non emissis prius ad singulos, quorum interest, convocatoriis celebrare velle conventum diebus et rebus adhuc turbulentissimis. (6) Quocirca reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. ante mensem vel circiter ad universos dominos provinciales litteras dedit, quibus consilium et sensa eorum expetiit, an, ubi aut quando capitulum iudicarent posse institui, lectissimamque patrum ac praesulum turbam in vinculo caritatis adunari, quarum litterarum copiam a reverendissimo domino Caesariensi amplissimae dominationi vestrae iam iam communicatam nihil ambigimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic