Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(2) Ceterum ut eadem occasione notificem excellentiae vestrae statum duorum, quos
adhuc sustinemus, in infirmatorio languentium, pater Bartholomaeus
[ERROR: no reftable :] pater
Bartholomaeus] Gemeint ist Pater Bartholomäus Hol. cum
per mensem circiter constitutione ventriculo optima fuisset et cibi appetentia
vivacissima, nesciens hanc debite moderari, ante dies plus minus 15 carne vervecina
ac semel piscibus salsis avidius ingurgitatis stomachum plus aequo oneravit, quo
factum, ut non modo edendi appetitum omnem deperderet, verum etiam amisso beneficio
alvi inter magnos cum ventris tum pectoris dolores et vellicationes noctes totas
traheret insomnes, quo se verteret, nescius. (3) Qui sera demum ductus paenitentia,
quodque per ingluviem peccaverat, ieiunio volens redimere multorum dierum sobrietate
aut fere potius inedia vix tandem reparare potuit, quod excessu unico pessum
dederat. (4) Nunc temporis tota eius afflictio in nervis residet bracchiorum, quae
admodum extenuata velut graciles quidam bacilli, usu etiam cuiuscumque diaetae nec
carnis accretione augescunt nec robore aut motus virtute firmantur. (5) Et quod
mirandum magis, utrumque illius bracchium occulta quaepiam occupat vis doloris, adeo
ut vel levem attactum manus dolorifice sen -- F54v -- tiat, proindeque etiam de nocte
lateri incubare non valeat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|