Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Tenues illas sarcinulas, quas Halae non ita pridem mercando comparaveram,
exspecto indies et reexspecto, nescius quid de iis factum, quod portum
de -- F54r -- stinatum necdum attigerint. (2) Echidnam[ERROR: no reftable :] Echidnam] Echneidem hs. Mythische
Riesenschlange, die den Wanderern auflauerte. illis in
Oeni occurrisse non est, quod credam. (3) Frigus autem hibernum Halae iam adeo
inhorruisse, ut nullum inde amplius navigium solvere possit, etiam difficile
persuadeor. (4) Utut habeat, ego de fideli industria dominationis vestrae haud
diffisus spero per occasionem navis alicuius salinariae (siqua modo adhuc pagum
Telfensem petitura sit) in proximo mihi transmittenda, quae desidero. (5) Quodsi
tamen nautis vestris usus fluminis praeter omnem meam opinionem hiemis algore iam
foret interclusus, id mihi verbo tantum intimari cuperem, prospecturo mox de mediis
praedictas pauculas merces terrestri itinere per clitellarios ad nos transportandi.
(6) Ignoscat importunitati meae dominatio vestra, quod ipsam gravioribus utique plus
satis distentam meo hocce leviculo negotio interpellem. (7) Innata dominationis
vestrae humanitas et pronissimus gratificandi affectus me animat, ut operam eiusdem
semper fidentius sollicitem. (8) In me porro siquid opis est, quod vicaria
gratitudine redhibere valeam, dominatio vestra amici officiis utatur liberrime, quam
hisce una cum domina matre et reliqua domus appendice religiose ac perhumaniter
saluto atque in divinae providentiae abyssum obnixius commendo.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|