Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Reversus domum e mercatu Halensi fratrem Fuxium[ERROR: no reftable :] fratrem Fuxium] Gemeint ist Bruder
Johannes Fuchs (vgl. Album Stamsense Nr.
438). in infirmitorio peius habentem offendi, quam
abituriens reliqueram; siquidem nunc in illo non manus modo et bracchia, sed et
pedes etiam officio suo fungi desierunt, ita ut aeger super ipsa planitie pavimenti
labantibus genibus aliquoties per diem solo allidatur, quam ob causam heri eidem
lecti egressum omnino inhibui. (2) Ceterum an in tanta virium debilitate positus,
usurpare porro debeat curam thermarum de lignis iuniperi (quam quidem nondum
inchoavit), dubii sumus atque adeo ab excellentia vestra consilium praestolamur. (3)
Meo tenui iudicio bonus frater multis laboribus iam dudum exhaustus declinat ad
vitae vesperam recepturus proxime denarium, pro quo sudaverat. (4) Quodsi tamen
sanitati restituendae aut saltem diebus eius super terram prolongandis excellentia
vestra quidquam proficuum noverit, iubeat, imperet facturis, quidquid e re fuerit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|