Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Haec, ut initio dixeram, signa videbantur spiritus intepescentis. (6) At ecce subita nunc metamorphosi omnis eius ad religionem nostram ardor diebus hisce repente deflagravit, dum is ex abrupto consarcinans reculas suas scholae et altaris administerio nuntium misit abitumque est meditatus, cum neque litteras citationis suae ab excellentia vestra emanatas mihi exhibuisset neque verbo ullo super discedendi licentia me ante salutasset, quam in procinctu iam esset ratis conscendendae. (7) Scio excellentiam vestram et cumprimis pueri fidissimam matrem intensissimis desideriis illud unum hactenus exoptasse, ut eundem monastico amictu Deo apud nos sacratum aliquando conspicerent vel audirent; sin autem laudatissimum istud votum pie desiderantium irritum fieri accidat, per me sane illud non sisterit, qui ad benefaciendum saepe dicto iuveni semper eram promptissimus. (8) Quodsi eum forsitan spiritu resipiscentiae tactum postliminio redire atque ad sacra religionis nostrae adyta ingressum flagitare contingat, metuo vehementer, ut ne pessulo obducto repulsam ille patiatur et cum Phrygibus[ERROR: no reftable :] cum Phrygibus] Die Phrygier, gemeint sind sie Einwohner Trojas, haben erst viel zu spät bemerkt, welchen Schaden sie sich selbst zufügten, indem sie das Pferd der Griechen in ihre Stadt zogen. sero sapere demonstretur. (9) Atque haec in praesens pro exigentia, libentius meliora, si rerum status tulisset, etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic