Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Spiritus religionis, quem in cognato suo Ioanne Purggreiter excellentia vestra hactenus arsisse credidit, ex quo ille a thermarum cura Oeniponto in Stambs remeavit, patenter satis visus est intepuisse; siquidem ex tunc, pro eo quod strenuam navaret operam litteris, magis illi volupe esse coepit salientes in arbore volucres insectari, primum quidem canna seu arundine ac dein etiam manubalista, quam suo peculio clam et me prorsus inscio sibi fieri curavit integro dalero constantem, ludere ea solitus non tantum hora quotidianae relaxationis (quod aegrius neutiquam ferrem), verum etiam furtivis aliis temporibus, quibus nos in divinis scit occupatos. (2) Ad cantum sacrum (qui ordini nostro magis proprius quam stiva colono) sicut ille affectus numquam fuit, ita in eo etiamnum nihil addidicit nactus ob negligentiam exercitii vocem scabram et absonam, qualem stridolae solent crepitare cicadae. (3) Profectus litterarius in ipso cernitur ille, qui apud homines huius farinae, hic est avibus iaculandis intentos, sperari potest. (4) Certe, seu ingenium illi desit, seu Musarum amor, eum hactenus tramitem in studiis tenuit, ut inter condiscipulos

-- F53r --

suos semper postremus agmen clauserit ac aliis herbam porrexerit, miles mollis et flaccidus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic