Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Ex responsalibus excellentiae vestrae illud intellexi, quod minime volebam, scilicet dominationem suam iam inde a feriis Pentecostes grabati custodem esse atque adeo paene totam aestatem inter afflictiones corporis transegisse, quo nuntio

-- F52v --

sicuti haud recreor, ita ad colendum excellentiae vestrae intime moveor. (2) Dies pro celebranda autumnali phlebotomia certos ego quidem praestitui ac designavi. (3) Quod vero eorundem in meis nudiustertius exaratis verba non meminerim, causa fuit, quam obiter intimavi, angustia temporis et negotiorum complurium intricatio.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic