Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Post longum litterarum silentium[ERROR: no reftable :] longum ... silentium] Der letzte Brief an Weinhart
wurde am 12. April desselben Jahres verschickt. brevi
tandem rursus epistula excellentiam vestram convenio quaesiturus consilium, quid
facto opus circa patrem nostrum Bartholomaeum Hol, qui eadem fere premitur iterum
infirmitate, qua ante annum graviter satis laboraverat; (2) patiens scilicet denuo
bracchiorum resolutionem, ut nec altaris sacram hostiam immolare nec ferme, aut
saltem difficulter, manum (prae digitorum tremore) ad os queat porrigere, ciborum
etiam appetentia paene destitutus, in hoc tamen adhuc melius paulo habens, quam anno
priore, quod alvi beneficio non careat et cibos in ventriculo rite retineat. (3)
Causam recidivo dedit per inordinatam et furtivam fructuum hortensium comestionem,
ex eo capite admodum culpabilis et obiurgandus, quod tam caram non habeat sanitatem,
ut eius conservandae gratia abstinere possit a frugibus iam toties illi vetitis. (4)
Quod pro nunc Oenipontum mitti debeat, curam medicam subiturus necessarium non duco;
siquid vero praeter inculcationem diaetae opus sit ordinari ex pharmacopolio,
excellentia vestra decernat, quidquid e re visum fuerit; quam una cum suis peramice
saluto, et inter sibi commendatos ut me habeat, exopto.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|