Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(7) Quod reverentia vestra nuperrime optabat in servitio commissionis Hispanicae [ERROR: no reftable :] commissionis Hispanicae] Vgl. Noten zu ep. 119. me videre, prope abfuit, quin desiderium vestrum fuisset impletum. (8) Iam nam Oenipontum citatus ac generoso domino Andreae Hyro in socium commissionis deputatus fueram, iam scripta et acta informationis ac totius negotii ad manus receperam nec aliud restabat, quam ut postero die suum commissio caperet auspicium. Interea vero ego pridiana nocte multas cogitationes volutans et ex ventriculo non usque adeo bene habens aliam mentem indui ratus sanitati meae melius fore cautum, si tali negotio et itinerandi [ERROR: no reftable :] itinerandi molestiae] inter itinerandi et molestia in rasura: negotio. molestiae me subducerem. (9) Quare ante meridiem sequentis diei apud reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. et praedictum dominum commissarium (actis, quae paulo ante acceperam, huic resignatis) praetensa debilitate mea belle me extricavi ac de utriusque benigno assensu domum reversus patrem Martinum [ERROR: no reftable :] patrem Martinum] Gemeint ist Pater Martin Stöger. substitui; qui proinde mihi uni acceptum referre potest, quidquid ex praelibata commissione honoris, solatii aut commodi

-- F52r --

tulerit; nam alias dominus Hyrus, quamprimum Oeniponti reverendissimum abbatem convenit, non aliam quam meam exiguam personam in consortium legationis expetiit. (10) Sed haec obiter tantum et incidenter, ex occasione grandezae Hispanicae, qua patrem Martinum reverentia vestra usum memorat. (11) Quod reliquum est, reverentiam vestram cum collegis et notis amice saluto, quibus omnibus maneo religiosae caritatis affectu coniunctissimus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic