Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quos reverentia vestra Augusto mense fructus Athesinos mihi et fratrum turbae promiserat, iidem octavo tandem Septembris supervenientes ad portum, quem reverentia eis vestra destinaverat, recta appulerunt, quantum per piarum salebras et itineris longinquitatem fieri potuit, satis integri et salvi, nisi quod ex malis Persicis non pauca a concussione vel mutuo inter sese affrictu putruerunt. (2) Proinde nunc reverentiam vestram a fide data prorsus liberam renuntio, quam suis pollicitis tam gnaviter stetisse perspicio. (3) Et quia in hanc frugum novarum legationem cum reverentia vestra etiam patres Sebastianum atque Nivardum [ERROR: no reftable :] patres ... Nivardum] Gemeint sind die Patres Sebastian Zigl und Nivardus Bardalas. concurrisse intelligo, toti huic confratrum tricinio grates non modo deberi agnosco, sed et referre desidero, si id quoquo modo licuerit. (4) Nec ambigerem me aliquam apud vos gratitudinis notam repositurum, si piscium, quos avetis, aliquid saltem remitterem. (5) Verumtamen annus praesens quoad piscaturam, si quisquam alius, sterilis nobis fuit, quando nec piscator noster [ERROR: no reftable :] piscator noster] Der Fischer von Stams hat sich bereits bei Stephani über die übergroße Konkurrenz derer beschwert, die zu Unrecht auf Stamser Gebiet fischen (ep. 104,11). domesticus ex Oeno flumine nec extraneus ille in Haiterwang[ERROR: no reftable :] Haiterwang] Bereits 1312 überließ Graf Heinrich von Tirol sein Fischlehen am Heiterwangersee im Außerfern dem Stift Stams (Amman 1984, 3). e celebri lacu quidquam fere ceperunt, prior quidem ob aquam continuis paene pluviis turbidam, posterior vero, quod in aestate crucifragium passus diu a piscandi munere torpuerit. (6) Nec scio facile, an aliis retro temporibus aliquando apud nos apparuerint tam rari nantes e gurgite vasto.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic